monumenta.ch > Seneca > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Seneca, de Providentia, 6, 3
Quare quaedam dura patiuntur? ut alios pati doceant; nati sunt in exemplar. Puta itaque deum dicere: 'quid habetis quod de me queri possitis, vos quibus recta placuerunt? Aliis bona falsa circumdedi et animos inanes velut longo fallacique somnio lusi: auro illos et argento et ebore adornavi, intus boni nihil est.